Quomodo homines, res, umbrae moventur? Cur moventur? Quid id est: motio?

Quomodo arcus coeli oritur? Quomodo res librari possunt? Temporisne machinae relativitatis theoria fieri possunt? Quae vis naturae maxima est? Estne vacuum vere vacuum? Quae physicae quaestiones adhuc solutae non sunt?

Physics pdfFree download of volume I - FALL, FLOW AND HEAT         (260 MB).

Physics pdfFree download of volume II - RELATIVITY AND COSMOLOGY         (50 MB).

Physics pdfFree download of volume III - LIGHT, CHARGES AND BRAINS         (80 MB).

Physics pdfFree download of volume IV - THE QUANTUM OF CHANGE         (38 MB).

Physics pdfFree download of volume V - MOTION INSIDE MATTER: PLEASURE, TECHNOLOGY AND STARS         (85 MB).

Motion Mountain inceptum hoc physicae librum edit, in quo demonstratur, quomodo eae quaestiones nunc postremo - post duo milia quingentos annos investigationis - solvi possunt. Omnis pagina libri iucundua et inopinata ostendit et cogitationem provocat.

Parvis mathematicae rationibus gravissimae quaestiones mechanicae, thermodynamicae, relativitatis theoriae generalis et specialis, theoriae quantorum item ut nostrorum temporum conatus unificationis earum omnium ostenduntur. Essentia earum partium quam facillime describitur: omnes in minima entropia, maxima velocitate, maxima vi, minima caricae electricae variatione, minima actione conditae sunt.

Ceterum hoc libro spatii temporisque fines explorantur et miracula, quae ubique detegi possunt.

Hae mille ducentae paginae - in lingua anglica compositae - discipulis, magistris omnibusque deditae sunt, qui diligenti naturae descriptioni student. Novissimi eventus investigationis, obscurissima aenigmata, iucundissimae res improvisae omnium physicae partium ostenduntur.

Plus quam sescentae quinquaginta quaestionum solutiones et quadringentae illustrationes et octoginta quinque tabulae verbis additae sunt.